- HISPELLUM
- HISPELLUMUmbriae opp. Plin. l. 3. c. 14. Hipella colonia in vet. inscr. marmorea, Episcopal. olim, in colle, amplum, apud Fulginium, inde 3. mill. pasl. in Occ. Perusiam versus; ubi theatrum et alia antiquae eius magnitudinis exstant vestigia, hodie Spello Fabricio et Leandro. Prol. Ι῞ςπελον, Strab. Ε῞ιςπελον, unde Sil. Ital. Punic. Bell. l. 4. v. 187. ac Plin. Iuniori Hispellates oppidani. Iuv. fem. gen. Hispella dicitur. Sat. 12. l. 4. v. XI.Pinguior Hispullâ traheretur taurus.Ita Cluv. Baudr. nunc castrum est Umbriae, sub Pontif. 3. mill a Fulginio in Circ. Assisium versus. Alias Colonia Iulia Hispella, Golzius, Baudr. Alii autem non Hispella eo loco legunt, sed Hispulla, ubi Lub. obiter mulierem notat Satyrice sui temporis crassissimam, et maxime obaesam, de qua Idem Sat. 6. l. 2. v. 74.——— Hispulla TragaedoGaudet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.